HYPRAE seu IPRAE

HYPRAE seu IPRAE
HYPRAE, seu IPRAE
a fluv. interfluente dicta, Yperen incolis, Ipres Gallis, Ipri Italis, urbs Flandriae satis munita, condita dicitur a Balduino Comite, fil. Arnulphi, A. C. 960. muris demum cincta A. C. 1288. Galliae Regis consensu impetrato. Opulenta admodum est, templaque magnifice exstructa habet. Episcopatus eius, institutus A. C. 1559. a Paulo IV. Machliniensi Archiepiscopatui subest, fuitque primus eius Ep. Martinus Balduinus Rithovius. Vide Georg. Brun. T. 2. Civ. Orb. Miraeum Orig. Aug. c. 44. et 125. de Colleg. Cannon. Morer. Dict. Hist. etc. Bis haud pridem capta a Gallis, sed reddita est Hisp. iam vero Gallis iterum subest, a tempore pacis Neomagensis. In planitie, 8. leuc. a Novoportu in Austr. 6. a Cortraco in Occas. prope amnem Ipram. Hinc tractus Iprensis, vulgo le quartier d'Ipres, sub quo sunt Castellaniae Iprensis, Casselensis et Baleolensis, in Flandria Teutonica.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”